PETROCORIENSIS Provinc

PETROCORIENSIS Provinc
PETROCORIENSIS Provinc
Aquitaniae, satis ampla irrigua, montosa quidem et aspera, fertilis tamen: fontibus salubribus abundans, metallorum ferax. Sub Comitibus propriis, asque ad Carolum VI. sub quo Duci Aurelianensi concessa, postea coronae unita est. Inter Lemovicensem et Cadurcum provincias ad Ortum, Ingulismensem ad Boream; Agennensem ad meridiem, et Santonensem ad Occasum. Eius Urbes praecipuae Sarlatum, Bergeracum, et caput, Petrocorium seu Vesunna, an a Venere ibi culta? quae satis ampla et culta, Episcopalis, ad illam fluv. sedet, 2. leuc. a Burdegala in Caeciam, Lemovicum versus, 13. a Tutela in Occasum, 10. ab Inculisma in Meridiem. Inscriptionibus, AMphitheatrorum ruderibus etc. antiquitatem testatur. A Barbaris saepe vastata, bellis civilibus quoque gravia passa est. Caesar, l. 7. Comm. c. 75. Plin. l. 4. c. 19. Ptol. l. 2. c. 7. Sidon. Apollin. ep. 11. l. 8. Scalig. l. 8. de Emendat, Tempor. Boirius, Antiq. Petrocor. Ioh. Puteanus, de Episcop. Petroc. Morerius. Vide Petrocorii. PETROCORII, seu PETROGORI Plin loc. cit. populi et arbs Galliae Aquitanicae. Populi les Perigourdins, et regio Perigord appellatur; urbs vero quae Aimoino et aliis posterioribus Petrogoricum, et Petrogorica, vulgo Perigieux, inter Burdigalam 20. et Lemovicos, 12. leuc. quot ferme ab Engolismâ Ferrar. Vales. de illis haec habet: qui Caesari in l. 7. Bell. Gall. c. 75. Petrocii, vel potius Petroeii, i. e. Petrocorii, Straboni quoque Petrocorii dicuntur Πετροκόριοι, adnumerati 14. Gentibus Aquitaniae Iulianae conterminis, eique ab Augusto attributis et adiunctis: Ptolemaeo sub Cadurcis Petrocorii; Plinio in Aquitania Petrogort. In veteribus Notitiis nunc Petrocorii et Petrocorei; nunc Petrogorii, et Petrogorici; nonnumquam, Petragori, et Petragorici nuncupantur; aliis Petrocori, Petrogori, Petregori: vulgo Perigor dins aut Perigourdins appellantur a Nostris, quasi Petrocoritani. Quibusdam videntur Petrocorii, a petris seu lapidibus nomen accepisse propterea quod eorum ager est lapidosus. Ego Petrocorios nomen esse Gallicum Gontis Gallicae seu Celticae, quae post Aquitaniae
populis adscripta sit, magis crediderim, nihilque ad petras in summo terrae corio nascentes, vocabulum istud pertinuisse. Petricordios quidam et Petricordiates dixêre. Certe Paullinus, qui libros 6. de Vit a S. Martini, versibus scripsit, et Perpetuo Turonensi Episcopo dedicavit, vocatur Petricordius a patria sua, et in alio vetere codice Petricordias. Petricor dias declinavêre Nostri (nisi nos codices isti dicipiunt) ut Vasas, Elusas, Atrebas. In quibusdtn tamen membranis vocatur hic Paullinus de Petricordia, h. e. de urbe Petrocoris. Claudio Ptolemaeo Petrocoriorum urbs est Vesûna, Ουέσουνα In Tabula Peutingeriana dicitur Vesonna sic. Mediolano Santonum, Condate (Cognac,) Sarrum, Vesonna. In Itinerario Aethici, in itinere a Burgidala Argantormagum occurrit Vesunna, inter Aginnum Nitiobrigum et Augustoritum Pictonum, ab Aginno 53. ab Augustorito 49. milibus passuum distans. Vetus marmor ibi repertum urbis meminit hisce verbis: Tutulae Aug. Vesunnae secundus Soter D. S. D. Apud Magnonem, qui suum cuique Genti caput adiungere consuevit, ista legimus: Petragorius, Vesonna. Hodieque haec urbs bifariam dividitur in civitatem veterem et novam: vetus una cum turri veterrima admirandi operis nomen priscum servat, vocaturque Vesuna aut Vesunna, Visune, ut ait Scaliger, quem Savaro sequitur. Addit Scaliger, Augustae
Vesunnae Petrocoriorum vetustissimum splendorem testari adhuc Romanas inscriptione, Amphitheatrum, et turrim, quae sola nomen Vesunnae retineat. In veteri capite Basilicam Stephani Martyris, quae maior Ecclesia erat, et Episcopium amplissimum Calviniani everterunt. AVesunna Vesunnici Sidonio dicuntur ep. 11. l. 8. Vesunnae incolae, urbis ad flumen Ellam positae. In veteribus Notitiis provinciarum et civitatum Galliae civit as petrocoriorum appellatur variis corruptisque nominibus, ut supra indicavimus, et provinciae Aquitanicae 2. civitas sexta ac ultima nominatur, uti et in Chronico Roberti. Sed apud Gervasium Tisleberiensern et in recentioribus Notitiis eadem urbs penultimum obtinet locum, Aginno, quod mireris praeposita. Recte autem Ios. Scaliger, in expositione Notitiae Galliarum, civitatem Petrocoriorum Episcopatum Petrocoriorum urbis interpretatur; et civitatem nunc Episcopatum, nunc pagum exponit. Quippe in Notitiis civitas non modo urbem caput Gentis, aut unum ex capitibus, sed etiam totum rubis agrum pagumve aut Diaecesin designat. Postea Vosunna nomen vetus deposuit, et exemplô multarum Galliae urbium, Gentis cuius erat caput nomine censeri maluit, dicique Petrocori et Petrocorii, vulgo Perigueus. Sic Sulpicius Severus in l. 2. Historiae Sacrae, Paternum a Petrocoris Sacerdotio pulsum tradit. Apollinaris Sidonius Petrogoros in ep. 6. l. 7. appellat. Paullinus Presbyter apud Gregorium Pegasium Petrocoriis praeter ceteros Sacerdotes Fide ac religione floruisse aetate suâ scribit. Fortunatus l. 4. Carmine 8. Chronopium Episcopum civitatis Petrocoricae mortuum laudat: quae urbs ita in priscis Conciliis appellatur; urbs Petrecors, in gEstis Pippini Francorum Regis; civitas Petragorica Aimoino, Hugoni, Roberto, Gervasio, ceterisque recentioribus. Petrocori nunc duas Dioeceses continent: Petrocoricam veterem, Sarlatensem recentiorem, ex Episcopatu civitatis Petrocoricae detractam. Pagus Petrocoricus, vulgo dicitur le Perigord, quafi Petrigordius, et in superiorem in ferioremque dividitur, Petricordia tellus Theodulfo dictus. Hunc Pagum Petregoricum appellat Gregorius, quem Gesta Dagoberti et Aimoinus sequuntur; Petrocorecum, et Pagum Petrocoreum Fredegarius; petregoricum, et pagum Petrocorrecum Gesta Pippini Francorum Regis; territorium Petragoricum Eginhardus; Petrocoricum recte veteres rerum Pippini Annales, Hic Pagus ante ann. 300. Pierregort, et Peregort dicebatur. Ex quibus intelligitur, ut in priscis Notitiis, sic a veteribus rerum Francicarum seriptoribus nomen Gentis Petrocoriorum vel Petrocororum varie esse corruptum, et nunc Petrogoros, nunc Petragoros, et Petregoros multo saepius quam Petrocoros eos appellatos fuisse. Vales. Notit. Gall.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • SARLATUM — urbs provinc. Petrocoriensis, versus confinia provinciae vinciae Cadurcensis. 1. leuc. a Duranio fluv. 9. a Petrocorio in Eurum, totidem a Cadurco in Boream, 17. ab. Aginna in Caeciam, Tutelam versus 9. iuxta amnem cognominem. Alias dicta… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”